L'Archive de October 2007

Coronatio Delisami

19.10.07

Homines nobiles colligebant in atrio magno: principes provinciarum, dominae vestes longas gerentes, et unus sacerdos in vestimento fusco. Pluebat extra castellum, sed in atrio ardebat ignis callidus, et omnes sicci erant.

Domini feminis fruebantur cum sacerdos magna voce clamavit ‘Tacite, hospites aestimati! Advenit tempus.’

Omnes destiterunt colloquium eorum, et bucini tubas sonaverunt. Aperuit ianua et turba se divisit, spatium faciens perambulare quidam vir qui atrium intraverat. Omnes tacitaverunt dum solemne processit per turbam. Ubi ingem advenerat, vertit et ad genua procubuit. Deinde sacerdos orationem habuit:

‘Benigni domini dominaeque, collegistis in hoc loco coronationem videre novi regis nostri. Nunc trado regnum nostrum in manus huius iuvenis nobilis.’ Deinde manibus suis sacerdos coronam auream capit et benedicens iuvenem coronam deposuit super eius capitem.

Plausit gens et sic clamaverunt: ‘Ave! ave! amate rex noster! Magnus in terra es, O Delisame! Eris tutor feminarum, et amicus virorum! Inimici tui iam tremunt, et cadent omnes pro pedibus tuis. Tu es Maximus Rex Mundi, Deus solus maior quam tu. Regna in gloria, Delisame! Tui servi sumus. Ave!’

Post hanc doxologiam, surrexit Delisamus et gratias egit populo. Omnes in castello manserunt hac nocte, quod pluvia cadebat. Omnes laeti erant, et sic iniit regnum Delisami Regis.

Ludi Verni – un canto

05.10.07

Venite virgines iuvenesque
Gaudeamus in luce hac!
Aperiunt flores, vultus monstrantes;
Ineunt ludi verni!

Chorus:
Subridet sol, saltat herba,
Noli angi in re superba!
Vel canunt saxa—quidni tu?
Nobiscum cane cum alio versu!

Mellinae meles in auris volant,
Hymni gaudio et amori.
Laetitia fluit, risum ferens;
Ave, ludi verni!

Clamate, praecones, “venit ver!”
Vitam novam pronuntiate
Viriditas surgit, lumen descendit,
Adsunt ludi verni!

Gaudete, omnes qui advenerunt,
Semper non manebit ludi.
Formicae laborem reliquerunt tandem,
Ecce, ludi verni!

Sed praeteribit omnis res bona,
Haec gloria nos relinquet.
Memoria pulchra dulcium rerum;
Vale, ludi verni!